Hľadaný výraz: Mt 26,36-46; Mk 14,32-42; Lk 22,39-46; Jn 18,1; Jn 12,27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 5
36 Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”. 37 Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. 38 Tunc ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ”. 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”. 40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ”. 42 Iterum secundo abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ”. 43 Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. 44 Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. 45 Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “ Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. 46 Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ”.

32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”. 33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere; 34 et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”. 35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; 36 et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”. 37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? 38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ”. 39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. 40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei. 41 Et venit tertio et ait illis: “ Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum. 42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.

39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “ Orate, ne intretis in tentationem ”. 41 Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat 42 dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”. 43 Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. 44 Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia 46 et ait illis: “ Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem ”.

1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.

27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.

1

mail   print   facebook   twitter